Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 107

Les deux filles de Fulcois, Isemburge et Raimburge donnent en mourant à Saint-Martin, pour leurs sépultures, leur part de l’alleu de Villa Cadilon; la dernière y ajoute celle qu’elle avait reçue de son frère le sénéchal Gislebert, à la condition qu’à sa mort elle la laisserait à Saint-Martin pour le repos de son âme. Guarin, leur neveu, vend aux moines pour trois livres de deniers sa part du même alleu, pour le repos de l’âme de sa mère.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA ALODI DE VILLA CADILONE.

Noticiae volumus ut veniat posteritatis nostre quod Isemburgis filia Fulcoii moriens, contulit Sancto Martino Maioris Monasterii atque monachis ibidem Deo servientibus, pro sepultura sua, partem suam alodi de villa Cadilone. Raimburgis autem soror eius dedit similiter Sancto Martino, pro loco suo, partem suam alodi quam in eadem villa videbatur habere, et illam quoque partem quam frater suus Gislebertus senescalcus huic Raimburgi ea conventione reliquerat, ut eam ipsa moriens Sancto Martino dimitteret, pariter cum altera dedit prefato sancto, pro sua et pro fratris anima. Guarinus etiam earum nepos, tercie sororis filius, cui pater fuerat Gauscelinus, pro anima matris sue dedit eidem Sancto partem suam, acceptis tamen pro ea tribus denariorum libris de substantia Sancti Martini. Huius autem rei fideiussor est Gauscelinus de Blesi, ea ratione ut si quis forte surgens huic parti quam ille Sancto Martino partim contulit et partim vendidit, calumniam inferre voluerit, iste eam sine ulla retractione liberari ab omni etiam inquietudine procuret. Nomina vero testium qui hoc videntes et audientes affuerunt subter inserta sunt: Johannis de BarraTetgisiiRaineriiHuberti hominis Sancti Martini.