Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 106

Fulcois de Banasta vend aux moines une terre de son alleu, dans le Vendômois, divisée en quatre parties sises à Nouant, Chasote, Rigny et Villoison. Les limites et l’étendue de ces terres n’ont pu être établies, vu le grand nombre de localités dans lesquelles elles sont dispersées, mais Foulques les vend sans exception ni retenue, sinon trois sous de cens payables à la Saint-Georges, et avec l’autorisation de sa femme et de ses fils, la seule dont il ait besoin.
Datierung: Um 1064

DE ALODO FULCODII DE BANASTA.

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Fulcodium de Banasta, vendidisse nobis quandam sui alodii terram cum pratis omnibus que in ea consistunt. Precium vero quod inde habuit IIIIor fuerunt libre. Est autem eadem terra in pago Vindocinensi, in IIIIor per partes consistens locis; quorum primus Noientus, secundus Chasotes, tercius Regniacus et quartus villa Oisonii, vulgari more appellati sunt. Determinationes vero eius et quantitas, propter locorum et ignotarum undique consistentium terrarum in quibus dispersa iacet diversitatem, describi non potuit. Sed hoc de ea sciendum, quod quicquid terre et prati in his IIIIor denominatis locis, prefatus Fulcodius eatenus habuerat et possederat, totum nobis de reliquo sub quiete habendum et possidendum, sicut ipse per se habuit et possedit, pretio quod diximus contradidit, nichil sibi prorsus excipiens vel retinens, preter trium solidorum censum, cuius exstat terminus festum sancti Georgii, VIIII Kal. mai. At quoniam eius, ut premisimus, erat alodium, auctoramentum alicuius super hoc queri non opus fuit, pretor uxoris sue nomine Hildesindis ac filiorum suorum Fulconis, Aimerici, Petri, Gillonis, Hugonis Adeladis. Sed ipsorum quesito et impetrato, quod erat iuris Fulcodii in eternum factum est nostrum, ipso nobis vendente et quodam fratre nostro Ascelino, Buziaci tunc preposito, pro nobis emente, quod factum esse constat, domno abbate Alberto regimine nostri tenente Monasterii, testibus istis: Gauscelino ReopartStephano MunezelHugone fratre ejusBenedicto BlanchardoHugone ChaebertoGermano Loripede de LavarzinoFulcodio prior. Hi posteriores testes de auctoramento uxoris Fulcodii et filiorum eius sunt, quod factum est quando omnes pariter, contactu manuum, cartam hanc firmaverunt, approbantes venditionem ipsius quam hac convenientia ab ipso nobis factam esse constat, ut si quando de prefata terra calumnia mota adversum nos fuerit, ab illa eam expediat, et solidam et quietam, sicut vendidit nobis, faciat. Testes: Rainaldus de CastelloRainaldus senescalcus RainaldiOdo Langobardus, Stephanus et Benedictus qui supra.