Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 105

Foucher le riche, pour le salut de son âme, donne à Saint-Martin son alleu de Spinoche, sis à quatre milles au sud du château de Vendôme, et libre de toutes revendication, coutume ou redevance, et, en outre, vingt arpents de terre de son domaine voisin, exempts de toute redevance autre que vingt deniers de cens que les moines, par reconnaissance et pour affirmer le don, lui attribuent malgré lui.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA FULCHERII RICHI DE ALODO SPINACHIAS.

Notum sit successoribus nostris quod Fulcherius de Vindocino cognomento Richis divinitatis amore compunctus, pro anime sue remedio dedit sancto Martino Maioris Monasterii, ad usum scilicet fratrum ibidem omnipotenti Deo servientium, quendam in pago Vindocinensi, IIIIor fere milibus ab ipso castro a parte australi procul situm, alodum qui Spinochias appellatur, ab omni calumnia omnique consuetudine seu alicuius redditus exactione liberum atque absolutum, sicut ipse eatenus tenuerat. Donavit etiam eidem Sancto, de terra quam iuxta eundem alodum in dominium habebat, arpennos circiter XXti, ea videlicet ratione ut monachi Sancti Martini libere et quiete eos sicut ipsum, alodum eterna possideant hereditate, nichil pro ipsis servitii aut consuetudinis persolventes, nisi tantum denariorum XXti censum, quem ipsi pro recognitione, quo res firmior foret, Fulcherio, invita sua sponte, immisere. Qui census, annis singulis ad festivitatem sancte Marie VIII Kal. Aprilis, a monachis persolvetur. Et si quicquam de eodem censu reddendo tardi aut negligenter extiterint, salva supradictorum arpennorum donatione, id ipsum eis legaliter liceat emendare. Ut vero donationis eiusdem hec cartula certiorem videatur habere firmitatem, ipsorum testium qui ad hoc videndum fuerunt producti, nomina inferius annotata continentur per ordinem: Giraldus maior de GilliacoRainaldus presbyter de Sancto LeobinoMorandus de VindocinoDurandus presbyter de Sancto MartinoRotbertus Timonus servus FulcheriiFulcradus Bastardus.