Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 97

Brehard, pour le salut de son âme, donne à Saint-Martin cinq arpents, tant près que terre labourable, d’un alleu sis à Burzai près de la villa nommèe Mansilis ou l’Alleu, et, de plus, près cle Tridiacus, un arpent et demi de pré payant un cens annuel de dix deniers, à la fête de Sainte-Marie.
Datierung: 1064-1077

NOTICIA BREHARDI QUI DEDIT NOBIS TERRAM IN BURZIACO ET APUD TRIDIACUM UNUM ARPENNUM PRATI ET DIMIDIUM.

Notum fiat posteritati nostre quendam virum, nomine Brehardum, igne divino compunctum, dedisse pro remedio anime sue, Sancto Martino Maioris Monasterii ad incrementum scilicet rerum quibus fratres, ibidem omnipotenti Domino servientes, sustentantur V arpenos alodi, tam prata quam terram arabilem, sitos in Burziaco apud villam que Mansilis vel Alodus appellatur; rursus, in alio loco, vir idem dedit iam dicto Sancto, apud villam que Tridiacus appellatur, arpennum et dimidium prati, solventem annuatim censum decem denariorum, missa Sancte Marie VIIIo Kal. Aprilis. Nomina vero testium qui hanc donationem fieri videntes et audientes affuerunt, subternotare curavimus: Otbertus cellarariusOtbertus camerariusHildebertus coquusBenedictus BlanchardusAndreasMorandus filius eius.