Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 98

Aremburge, femme de Rainaud, pour le salut de son âme, donne à Saint-Martin trois manses de terre labourable, savoir: deux près de Bierne et le troisième près de Pictavis.
Datierung: Um 1060

NOTICIA AREMBURGIS UXORIS RAINALDI.

Hoc sciant successores nostri, quod quedam matrona nomine Aremburgis, uxor Rainaldi de Castello, compuncta divino amore, dedit pro remedio anime sue Sancto Martino Maioris Monasterii ad augendam scilicet substantiam quam fratres ibidem supernae divinitati famulantes sustentantur, tres mansuras terre arabilis; duas videlicet apud villam consistentes que Bierna vocatur, terciam vero in villa quam Pictavim appellant. Ut autem hec donatio prefate matrone certiorem videatur optinere firmitatem, nominibus testium qui facta donatione eadem affuerunt, huic cartule finem imposuimus: Richardus maiorHamelinus majorRotbertus maiorRainaldus maiorOtbertus cellarariusOtbertus camerariusHildebertus coquusGuarinus clericus.