Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 96

Les trois fils de Dreux, du château de Vendôme, donnent à Saint-Martin, pour la sépulture de leur père, leur alleu de Lancé, joignant la terre que Thierry a vendue au moine Hilduin.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA FILIORUM DROGONIS.

Notum fiat successoribus nostris quod Fulcherius et Rainaldus et Drogo filii Drogonis de Castro Vindocino dederunt Sancto Martino, pro patris eorum sepultura, illum alodum quem habere videbantur apud villam que appellatur Lanceius. Qui videlicet alodus iuxta terram illam situs est quam Teodoricus, Hugonis filius, vendidit Hilduino eiusdem Sancti Martini monacho. Nomina vero testium qui fieri donum huius alodi viderunt et audierunt, subter notata videntur. Gualo parvus de LavarzinoDrogo presbyterHildegarius homo FulcheriiFulbertus de Lavarzino.