Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 95

Ameline, femme de Dreux, du château de Vendôme, donne en mourant à Saint-Martin, pour sa sépulture, et du consentement de son mari et de ses trois fils, l’alleu qu’elle avait eu de son père, à Nourray.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA AMELINÆ UXORIS DROGONIS.

Notum fieri volumus successoribus nostris, Amelinam uxorem Drogonis de Castro Vindocino, matrem Fulcherii et Rainaldi atque Drogonis, in morte sua, dimisisse Sancto Martino Maioris Monasterii, pro sepultura sua, illum alodum quem apud villam que Nucerius appellatur habebat ex parte patris sui; hanc autem dimissionem fecit utique ipsa, assensu eiusdem Drogonis mariti sui, annuentibus etiam tribus supradictis filiis suis. Nomina vero testium qui dimissionem hanc viderunt et audierunt videri subscripta possunt: Hilduinus Sancti Martini monachus, recepit donumDrogo presbyter hoc viditVillelmus monachus affuit et Gauscelinus monachus recepit alodum ipsum, post mortem eiusdem Ameline.