Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 85

Thierry, du château de Vendôme, vend à Hilduin, moine de Saint-Martin, douze arpents de terre proche la terre de Monceau, laissée audit Saint par Rainaud de Daumère. Il est constitué pour cette vente un cens de douze deniers payable à Blois, à la foire de Saint-Jean.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA TEODERICI.

Notum nostris successoribus fiat, Teodericum de castro Vindocino filium Hugonis de villa Mereni, vendidisse Hilduino Sancti Martini monacho XIIcim arpenna terre iuxta terram Moncelli consistentes, quam Rainaldus de Dalmeriaco contulit iam dicto sancto. Cuius venditionis census, qui duodecim est denariorum, festivitate sancti Iohannis, IV Kal. septembris, foro videlicet Blesis, instituitur reddendus. Si vero per oblivionem vel per neglectum ministralis eiusdem sancti terminus prefati census preterierit reddendi, salva venditione legaliter emendetur. Nomina autem testium qui venditionem hanc fieri videntes et audientes affuerunt, subter notata sunt. Rotbertus maiorIngelbaldusJunanusHubaldus maiorGiroardus: isti sunt villani Sancti Martini.