Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 59

Adèle, mue par ses sentiments de profonde piété, donne à Saint-Martin, pour le salut de son âme, et du consentement de ses enfants, tous les alleux qu’elle possède en propre dans Burzai, garantis de toute revendication.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA ADELE DE ALODIS BURZIACI

Interminabile atque perpetuum animarum fore credimus emolumentum si dum quisque terram motibus corporeis inhabitat, semper de conversatione cogitet celestis patrie et contemptu rerum temporalium sibi thesauros inmarcescibiles cumulet indeficientium divitarum quodque remanendo perire poterat in hoc seculo, aut in alimonias pauperum aut in usus, distribuatur, virorum omnipotenti Deo et sanctis eius, die noctuque famulantium. Quapropter ego, in Dei nomine, Addela, nobilitate genitoris mei Fulcherii preclara subiectionique Hugonis coniugis mei devota, reminiscens proprie actionis pondus atque supplicium quod pro ea merui pertimescens, assensu voluntateque omnium filiorum ac filiarum mearum, concedo pro absolutione anime mee, sancto Martino Maioris Monasterii, ad usum scilicet fratrum ibidem omnipotenti Domino servientium, omnes alodos iuris proprii quos in Burziaco habere videor, absque mortalium omnium calumnia. Si quis autem heredum meorum, quod non eveniat, vel quelibet intromissa persona, donationem hanc alodorum meorum quos de proprio iure in sancti Martini transfero dominium, inquietare presumpserit, ad effectum quod concupierit, non perducat, sed prevalente iusticie amatorum decreto convictus, non sine magna confusione discedat, et insuper, cum beato Martino iniisse conflictum se sentiat. Hec vero donatio ut firma stabilisque imperpetuum fiat, manu eam propria firmavi, atque cunctis filiis filiabusque meis corrobandam tradidi. FulcheriusGauscelinusAdelelmusRotbertus TimoRainaldus de TurreAdelelmus Butta focum.