Geoffroi de Turne intente un procès aux moines qui avaient reçu une mainferme de Dom Otbert, sous le prétexte qu’ils devaient lui payer des reliefs sur le prix de cette terre et lui fournir un vicaire. Il fut jugé que les reliefs n’étaient dus que sur un prix de cent sols, mais sans vicaire. Les moines donnent quatre livres de deniers à Drogon, frère de Geoffroi, une vache à sa femme et quatre deniers à son fils Geoffroi, pour leur consentement à cet accord.
Datierung: 1070
Notum sit fratribus nostris scilicet monachis Maioris Monasterii quod manum firmam quam dedit nobis domnus Otbertus moriens, apud Vindocinum, calumniatus est nobis Gaufredus de Turniaco, dicens nos debere relevamentum dare secundum precium terre et habere vicarium in ea. Sed cum veniremus de hoc ad iudicium, dissertum est et definitum, relevamentum illius terre non esse, nisi de precio centum solidorum, id est VIIIto solidos et IIIIor denarios, nec deberi in ea esse vicarium. Quod cum ille non posset, reliquit utramque calumniam et recepit relevamentum suum, scilicet VIIIto solidos et IIIIor denarios. Quod ut ille libentius faceret et res firmior esset, dedimus ei XL solidos et ipse dedit nobis fideiussorem Matheum de Monte-aureo, quod si quis inferat nobis calumniam aut damnum, pro sua parte ipse acquietabit nobis calumniam et damnum restituet. Actum apud Montem-aureum, in platea mercati super stallos, anno domni abbatis Bartholomei VII. Huius rei testes: Albericus de Monte-aureo – Matheus et Drogo frater eius – Fulcodius de Banasta – Malgerius filius Amalrici de fisco – Rainaldus filius Leterii. De nostris: Odo monachus – Sigevertus monachus – Ascelinus monachus – Johannes conversus – Landricus cellararius de Vindocino – Guandelbertus de Semitario.Fratri quoque eius Drogoni, cognomento Cauli, dedimus IIIIor libras denariorum, et concessit nobis eandem manum firmam iam deinceps absque vicario et absque relevamento in perpetuum tenere, annuante uxore sua Aremburge nomine, cui pro hoc dedimus unam vaccam, et filio eius Gausfredo qui habuit inde IIIIor denarios, duos alios infantes tunc habebat tantum qui nondum poterant loqui. Actum apud Lavarzinum ante Avelinam Salomonis filiam. Huius rei testes: Matheus de Montorio – Joscelinus Roignardus – Gautherius Granerius – Garinus rastellus – Hugo filius Fulberti – Fulcradus frater eius – Guido – Teodericus venator – Laurentius de Buziaco – Simon filius Harduini – Simonellus filius Garini. De nostris: Giraldus mutiolus – Rainardus – Odo monachus – Ascelinus monachus. Censum autem consuetudo est reddi apud Vindocinum.