Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 52

Hilgod avait vendu à Marmoutier un plessis situé près du Sentier, à la condition que, s’il venait à cette obédience deux fois au plus par an, il y serait reçu comme un frère. Un jour qu’il y était allé et avait demandé à manger au serviteur de l’hospice, celui-ci lui opposa un refus. Hilgod, violemment irrité, s’empara du plessis. Il s’ensuivit un procès au plaid de Châteaurenault, à la suite duquel le plessis fut rendu aux moines et le serviteur châtié par les verges.
Datierung: 1070

DE HILGODO CUNEARIO, QUI VENDIDIT NOBIS PLAXITIUM QUODDAM APUD SEMITARIUM QUOD POSTEA CALUMNIAVIT.

Notum sit fratribus nostris scilicet Monachis Maioris Monasterii quod Hilgodus Cunearius venit quadam vice in hospitalem nostrum, et loquens cum famulo hospitalis quesivit dari sibi ad prandendum. Famulus autem negligens querere dominum suum monachum, nihil dedit ei. De qua re ille valde iratus discessit abiitque ad Semitarium et saisivit plaxitium quod olim nobis vendiderat. Quod cum nobis nuntiatum fuisset, porrexit illuc domnus Odo prior noster iniitque cum eo placitum in Castro Rainaldi ante portam ipsius castri que est a meridie. Ubi, interrogatus ille quare saisisset plaxitium nostrum, respondit: fuisse conventionem, quando nobis illud vendidit, ut si veniret in hospitale nostrum semel aut bis in anno, reciperemus eum sicut fratrem nostrum. Venerat autem semel et susceptus non fuerat. Interrogavit eum prior noster si fuisset locutus cum monacho hospitalario, et respondit: non, sed tantummodo cum famulo. Et propter hoc cum non posset alii imputare culpam nisi famulo, dixit prior non esse consuetudinem nostram de tali forisfacto facere aliam emendationem nisi tantummodo de famulo sumere corporalem disciplinam, hoc est verberibus eum castigare. Suffecit illi hec emendatio et dimisit nobis terram nostram solutam et quietam, sicut vendiderat. Et memoravit in ipso placito convenientias quas habemus cum eo pro ventione illius terre, scilicet ut si semel aut bis in anno veniens ad nos in hospitali nostro, manducare petierit, non ei denegemus; et si ad conversionem venerit, cum eo quod afferet recipiatur, aut si ante mortuus fuerit, si se ad nos deferri fecerit, ut eum sepeliamus. Quibus ab eo memoratis et a nostra parte confirmatis, discessum est in pace ab utraque parte. Actum anno VI domni abbatis Bartholomei. Huius rei testes: Letbertus bastardusRotgerius PerchuinusGuarinus filius TeodeliniRainaldus MorinusFulco RanaOdo LongobardusGuillelmus de Bello Videre. De nostris: Hildebertus monacusSigeuntusGosbertus de hospitali.