Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 49

Les moines, pour mettre fin à une revendication des quatre enfants d’Ingebaud, vicaire de Vendôme, du chef de leur père, sur les terres, les vignes, les maisons et l’église du Sentier, leur donnent quatorze livres de deniers, moitié de Blois moitié du Mans, et réconcilient Eudes et Raynaud avec Guy de Vendôme et Hamelin de Langeais, irrités contre eux à cause de cette revendication.
Datierung: 1072

CONCORDIA CUM FILIIS INGELBALDI, ODONE RAINALDO ET CETERIS, DE HIS QUE RECLAMABANT APUD SEMITARIUM.

Notum sit omnibus quod filii Ingelbaldi vicarii de Vindocino, Odo, Rainaldus, Fulcodius et Adelaidis soror eorum, calumniati sunt nobis diu terras et vineas et domos apud Semitarium ex parte patris sui, ipsam quoque ecclesiam eius loci. De qua calumnia venimus tandem ad huiusmodi finem. Dedimus, scilicet illis IVor simul, quatuordecim libras denariorum, medietatem Blesensium, aliam medietatem Cenomannensium, et reconciliavimus Odonem et Rainaldum Guidoni, comiti Vindocini, et Hamelino de Lengadiis qui malevolebant illis propter hanc calumniam, et ita dimiserunt simul omnes IVor, in capitulo nostro, totam illam calumniam. Et quicquid reclamabant apud Semitarium, clamaverunt solutum et quietum Sancto Martino et monachis eius, et postea pro hac ipsa re misimus eis in pactum, quod ubicumque aliquis ipsorum IVor morietur, in Turonico vel in Vindocinensi, si amici eius miserint nuntium mortis eius, huc ad Maius Monasterium mittetur illic monacus unus ad conducendum huc defunctum, ita tamen ut amici illius procurent portitores et expensas ad devehendum. Monacus enim nihil horum procurabit, sed solummodo ibit cum illis. Facta est concordia et hec convenientia in capitulo nostro, anno Domini abbatis Bartholomei VIII, VI kalendas Aprilis, et ibi affuerunt et hec omnia audierunt et viderunt et testes sunt: Guido, comes Vindocini, qui tali pacto dimisit eis suam malivolentiam si ipsi deinceps non exeant de hac concordia vel convenientiaHamo de ValleFulco de BœriaBurcardus cantorGaufredus FulcradusJoslinus homo HamonisSimon filius Frodonis de VindocinoGuillelmus filius Ascelini vicariiBoninusGiraldus cocusJosbertus cocusHerveus cocusGuillelmus de Anglica terraIsembardusHubertus filius HerveiHarduinsis et Galterius filii RacheriiHilduinus sartor - Gauterius cellarariusJohannes hospitalariusMartinus coquus Fulconis de Bero.