Hugues, fils de Gausbert, vend à Marmoutier le quart de la chapelle du Sentier et sa terre de Ferrière et de Rochou, proche le Mont-Hildulfe, du consentement de ses frères Gislebert, Hervé et Guismand. Les deux premiers reçoivent cinq sols chacun et le dernier vingt, pour avoir aidé à la transaction. Archambaud, prévôt de Vendôme, du fief de qui dépendaient ces biens, reçoit cent sols pour son autorisation, et Guy, oncle du vendeur, six.
Datierung: 11. Jahrhundert
Nosse debebitis, si qui eritis, posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Hugonem filium Gausberti de Axia vendidisse nobis quarterium capelle de Semita et terram omnem quam apud Montem Hildulphi in loco scilicet quem Ferrariam de Roschois appellant, habebat. Cui venditioni Gislebertus et Herveus atque Guismandus fratres eius annuerunt, Archembaldo preposito Vindocini, de cuius hec erant fevo, sua idem confirmante auctoritate, solidis a nobis acceptis C. Qua de causa, uni eorum, Guismando videlicet, pro eo quod non solum favit sed etiam auxilio fuit, XX solidos dedimus, et quinque pro auctoramento singulis duobus ipsius fratribus, Widoni quoque avunculo eorum VI solidi sunt dati, eo quod et ipse nobis huiusmodi auctoramentum fecit. Terminatur autem prefata terra, a parte orientis, terra quam emimus a Lisoio Jeusa filio Burchardi, ab occidente terminum habens vallem Fontis-Ventalis, a meridie vero coniungitur potestati nostre Guastinensi, continuo tractu se extendens usque ad terram Sancti Martini de Castello-novo, et inde, usque dum preveniatur ad terram Rotberti et Hugonis filiorum Isembardi de Rupibus, Gausfredi „Freslave“ cognominati. Illam autem partem que ad aquilonem respicit determinat terra eorumdem Rotberti videlicet et Hugonis, que communis habetur inter eos et Gauscelinum Guasnachiam filium Gualterii, usque quo perveniatur ad terram Mainardi forestarii, quam vulgus Villam-inventam appellare consuevit. Harum duarum terrarum spaciis eo usque vallatur a parte septemtrionali quousque eam ab oriente dividat initium terre predicti „Lisoii“ et ab occidente memorata vallis Fontis-Ventalis. Quot autem mansuris constet pro magnitudine ipsius non potuit estimari, sed hoc pro certo sciendum, quod quicquid terre prescriptus Hugo, intra has terminationes eatenus habuerat et possederat, totum liberum consuetudine ac omni redhibitione, Xcem a nobis acceptis denariorum libris, in ius nostrum vendicione transfudit perpetua. Ex quo, cum primum nobis apud Vindocinum, per domnum Fulconem fratrem nostrum quem ob id illuc miseramus, fecisset guerpitionem, postea, hoc Maius Monasterium veniens, secundam in capitulo nostro, quodam fuste qui apud nos, nomen eius inscriptus, in testimonium servatur, presente domno abbate Alberto, fecit guerpitionem; ex quibus duabus guerpitionibus et auctoramento Archembaldi prepositi, testes sunt hii, hoc ordine suscripti: De prima guerpitione et Archembaldi prepositi auctoramento testes sunt hii: Ingelbaldus Brito – Hugo filius eius – Teduinus de Rua Vassallaria – Hamelinus clericus, filius Avisgaudi prepositi – Adelelmus Butafocum – Ulricus nepos eius – Fulcradus Clavusmortalis – Roszo de Lavarzinio – Guarinus filius Odonis secretarii – Abelinus homo Ingelbaldi – Morandus filius Andree – Archembaldus Benevenisti. De secunda Guerpitione, sunt isti: Tetbaldus de Busloo, homo eiusdem Hugonis – Rainaldus iunius – Arnulfus frater eius – Rainaldus cocus – Hilduinus sartor – Rainaldus frater Michaelis – Adraldus clericus de Cambone – Ursus – Odo Cornuellus – Rotbertus de Elemosina – Guarnerius de Elemosina et Ernaldus frater eius – Fulco monacus – Isembertus monacus – Hildebertus monacus – Hii tres tantum de monachis nostris prime guerpitioni interfuerunt. De auctoramento fratrum aliorum, sunt hii: Humbertus cognatus eorum – Fulchrodius de Banasta – Hildebertus vicarius de Lavarzino – Ingelerius presbyter. – De famulis: Johannes conversus – Rainaldus curtesius – Otbertus et Guicherius et Rainardus de Lavarzino. De monachis: Fulco prior – Hildebertus monacus – Fulcherius monachus – Beraldus monacus – Albertus monacus.