Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 40

Archembaud, prévôt de Vendôme, étant venu à Marmoutier la veille de Saint-Martin, confirme aux moines la possession de quatre arpents de pré, près du Sentier, sur la rive droite de la Gubernesse, et ayant appartenu autrefois à Geoffroy, fils d’Emenric.
Datierung: 1065

NOTICIA DE AUCTORAMENTO ARCHEMBAUDI IN PRATIS APUD SEMITARIUM SUPER GUBERNESSAM FLUVIOLUM SITIS.

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Archembaldum, prepositum de Vindocino, anno ab incarnatione domini MLXV, mense Iulio, vigilia Beati Martini, ad hoc eiusdem Maius Monasterium venisse atque auctorizasse nobis IIIIor arpennos prati apud Semitarium, super aquilonarem fluvioli Gubernesse nuncupati ripam. Pertinent autem ad terram que fuit quondam Gausfredi filii Ermenrici. In quibus, ne a quoquam calumnia nobis posset unquam intendi, Archembaldus, dudum de terra memorata capitalis dominus, auctoramentum suum super his Sancto Martino donavit et nobis, donum inde faciens super altare ecclesie nostre, testibus istis: Hugone de MarcilliacoWlgrino salva gallinaHeberto homine Archembaldi. De nostris: Giraldo cocoVaslino pistoreAdelardo de LavariacoGaucherio forestarioGiraldo mucelloTetbaldo maioreArnulpho filio RaineriiConstantino Tallaferrum.