Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 39

Hildier, dit Chair-de-Lièvre, renonce pour toujours aux droits qu’il disait avoir sur la terre du Sentier, pour vingt sols et la participation aux prières et aux aumônes du couvent.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA DE GUERPITIONE HILDEGARII CARNIS DE LEPORE, SUPER RECLAMATIONE TERRE DE SEMITARIO.

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, Hildegarium quendam de Lepore cognominatum, venisse in capitulum nostrum, et accepta quantum concedere nostrum fuit, participatione orationum elemosinarumque nostrarum et denariorum insuper solidos XX, integre atque perpetuo guerpivisse nobis reclamationem totius iuris quod se habere dicebat in terra de Semitario, in ea scilicet parte quam tenuerat Gausfredus filius Ermenrici. Cuius guerpitionis testes affuerunt plurimi, ex quibus hic annotati pauci sufficiant istis: Rainaldus homo ipsius HildegariiUlricus forestarius de TuronoWalcherius forestarius nosterIngelbaldus de PonteRotbertus cellarariusNihardus coccusGiraldus coccusUrsio coccusMainerius bovariusPetrus presbyter de Parciaco.