Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 41

Rainard de Fougères, en Dunois, étant venu faire ses dévotions au monastère, est jugé digne de l’association du couvent; il offre à Saint-Martin, pour le repos de l’âme de ses parents et de la sienne, son colibert Mainfroy avec toute sa postérité, et reçoit, pour la confirmation de ce don, vingt-cinq sols; sa femme et sa sœur donnent leur consentement, ainsi que son frère Robert, qui est, pour cela, admis à la même association.
Datierung: 1032-1064

NOTICIA DE MAINFREDO SALNARIO.

Sciatis hoc nostri successores, Mainfredum Salnerium hoc modo in nostrum ius devenisse: Rainardus quidam de villa quam Falgerias dicunt, in Dunensi pago constituta, huius Mainfredi fuerat dominus, et ipse eius fuit colibertus. Is ergo Rainardus hoc nostrum, orationis causa, Maius Monasterium adiens, pro eo quod societatem nostram in capitulo nostro accipere meruit, hunc colibertum pro animabus patris et matris sue Bernardi scilicet et Engelree atque sua, Sancto Martino hac ratione obtulit, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, abbati huius loci debitum reddat obsequium et eorum subiaceat servituti; filium autem Acfridum nomine, ex toto tunc nobis, in ius enim cesserat alterius, dare non potuit, sed que sibi ex eo subpetebat partem condonans, modis omnibus pollicitus est se nos adjuvaturum, quatinus totus, sicut pater eius, noster possit effici. Huius rei firmitate XXV solidos ei dedimus, et Rotbertum fratrem eius, pro eo quod hoc idem auctorizavit, in nostrum, cum eo, pariter beneficium suscepimus; et ut hec donatio firma sit in perpetuum, Hildelma uxor eiusdem Rainardi et Evelina soror eius, pari assensu firmaverunt. Testes autem qui ad hoc videndum fuerunt producti, nomina habent huiusmodi: Arnulfus sartorHilduinus sartorGualterius EsguaretDurandus RisellusBernardus BurellusFrodoGuarinus clericusGausfridus presbyterGualterius de LoratorioMainardus hospitalariusAndraldus portariusDrogo pellitariusRainaldus pellitarius de CerniacoEbrulfus cellarariusGualterius de Cappella GuillelmiBernardus de Navoil.