Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 36

Eudes Lombard, du consentement de sa femme et de ses fils, donne aux moines deux arpents et demi de son alleu proche Huisseau, et, pour comble de bonté, leur fait remise de cinq sols de cens et un quartier de terre de son fief que les moines tenaient du chevalier Robert, retenue faite toutefois de douze deniers pour lui.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA DE DONO ODONIS LANGOBARDI

Notum fieri volumus universis successoribus nostris generationibus que venturis, Odonem Langobardum de Vindocino, annuente uxore sua Hildeburge, suis quoque de ea filiis Gauscelino Rainaldo ac Guicherio, dedisse nobis monachis videlicet Maioris Monasterii apud Oscellum, duos arpennos et dimidium alodi sui inter terram Sancti Georgii et alodos sancti Amandi siti, cui dono ut Deo acceptius fieret, bonitatem super bonitatem apponens aliud studuit super addere. Miles enim quidam Rotbertus nomine cognomento Migla frater Tetbaldi Fulguris, quartam unam terre humiliter apud Oscellum ad censum dederat nobis; disparatur autem iactu sagitte vel lapidis ut putatur ab ecclesia Oscelli et pertingit usque ad terram nostram que vulgo dicitur Lescheri. Erat autem quinque solidorum census, et Odoni supradicto, fevum enim eius erat, quotannis reddebatur. Hunc ergo censum Odo, ipse uxore et filiis eque faventibus, in perpetuum nobis remisit, denariis tantummodo XIIcim in solemnitate beati Martini hiemali sibi retentis. Cuius sive census remissio sive terre donatio, ut ad signum aliquid dicamus primo Vindocini facta fuit ad caput mense in atriis aule comitis Gausfredi; quod quidem quamvis factum fuerit in oculis plurimorum, paucos tamen ad testificandum sufficere credentes inseruimus tam monachorum quam clericorum et laicorum. Hoc enim vidit Fulco et Hildebertus monachi nostri, hoc quoque Odo canonicus et secretarius sancti Georgii, necnon Guismandus filius Guismandi et Hildegarius cognominatus Caro Leporis. Elapso aliquanto post tempore venit in capitulum nostrum, sibi uxorique sue poscens dari societatem et beneficium. Quo impetrato, quam prius Vindocini fecerat donationem inibi rursus firmavit et coram subscriptis testibus auctorizavit; quos donationis omnium consuetudinem quas in ea habuisset eque testes fieri voluit. De auctoramento filiorum eius hii septem priores testes sunt:

Hubertus filius AvesgaudiRotbertus AndecavisRainerius usurariusGauscelinus filius eiusLandricus mercatorBernardus sutorJohannes conversusRainaldus RupeculaHildebertus cocusGuarinus clericusGausfredus cocusHilduinus sartorArnulphus sartorHildegarius filius GertranniGualterius pistorSalomon cocusHilgodus cocusDurandus risellusRotbertus de Elemosina.