Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 35

Eudes Lombard, du consentement de sa femme Hildeburge et de ses fils, donne à Saint-Martin deux arpents et demi de son alleu, auxquels il ajoute, par amour du saint confesseur, cinq sols de cens d’une terre que les moines tenaient de lui, moins toutefois douze deniers qu’il se réserve.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA DE ODONE LANGOBARDO

Notum sit omnibus quotquot post nos venturi sunt qoniam Odo Langobardus, annuante uxore sua Hildeburge et filiis eorem Gauscelino Rainaldo quoque ac Guicherio, donaverit Sancto Martino Maioris Monasterii duos arpennes alodii et diminium. Cui bono ut Deo accepitus fieret, bonitatem super bonitatem apponens aliud studuit super addere. Amore namque supradicti piissimi confessoris Martini quo eius maiorem gratiam apud Deum mereretur obtinere, fratribus qui sub eius patrocinio Deo deserviunt perdonavit simul X solidos census terre quam de eo videntur tenere, exceptis duntaxat XIIcim denariis quos sibi maluit retinere. Que ut firma atque ab omni calumnie violentia inconcussa illis ordine quo dedit in evum liceat possidere, has videntium et audientium hominum personas in testimonium adhibuit, quorum vocabula inferius possunt conscripta videri: Rainaldus RupeculaHildebertus cocusGuarinus clericusGausfredus cocusHilduinus sartorArnulfus sartor - Hildegarius filius GertranniGalterius CellarariusSalomon cocusHelgodus cocusDurandus sanguinatorRotbertus de Elemosina.

Hii posteriores testes sunt de auctoramento filiorum prefati Odonis, Gauscelini videlicet Rainaldi atque Guicherii, quod iterum fecerunt de omnibus que ipse Sancto Martino et nobis donaverunt vel vendiderat quando pro hoc unus quisque eorum XIIcim denarios a Fulcone tunc priore nostro accepit:

Gubertus filius AvesgaudiRotbertus AndecavinusRainerius usurariusGauscelinus filius eiusLandricus mercatorBernardus sutorJohannes conversus.