Le chevalier Guismand donne aux moines, pour en jouir après sa mort: Un arpent d’excellente vigne à la Couture, au-dessus de Vendôme, un arpent et demi à Courtiras, et tous ses alleux de Courtozé et d’ailleurs. Mais, s’il laisse un héritier légitime, les moines n’auront que les vignes susdites et une partie seulement de ses alleux de Courtozé.
Datierung: 1065
Nosse debetis, si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasteri. Sancti Martini, militem quendam de Vindocino Wismandum nomine partem hanc rerum suarum nobis post obitum suum dedisse: vinee scilicet per optime arpennum unum apud Culturam, supra Vindocinum, quem solum tunc temporis in loco illo habebat, arpennum et dimidium apud villam Curtirast nuncupatam, sua alodia omnia apud villam que Curtisozii dicitur, vel etiam ubicunque sita. Atque hec sub tali ratione ut si sine herede de legitima uxore obierit, solida omnia habeamus et quieta sicut ipse, die quo nobis ea dedit, habebat. Si vero moriens heredem de propria coniuge habuerit, vineas supradictas habebimus, et de alodiis partem istam tantum apud Curtemozii, dimidium scilicet vinee arpennum, boscum quem fiscum apellant dimidium, mansuram de Marches Salomon totam, cum pratis et omnibus ad eam pertinentibus rebus. In qua si quidem tantum terre habetur quantum ad duas sufficere possit, omni tempestatem carrucas. Quandam etiam de alodiis istis apud sepefatam villam in loco qui Buxeria dicitur mansuram, multo ante, noster isdem benefactor donaverat nobis mox utique habendam. Cumque donationem suprascriptam apud Vindocinum fecisset in curia comitis Fulconis, anno ab incarnatione domini MLXV mense Augusto, domnum Odonem priorem nostrum minavit super alodia. Ex quibus mensuram ei tradens quicquid unquam iuris in ea habuerat, deinceps nostrum fore concessit; de hoc et donatione suprascripta testibus subter divisis. Testes de donatione suprascripta: Fulco comes de Vindocino – Ingelbaldus Britto – Fulcherius de Turre – Tetbaldus filius Leterii – Otbertus filius Sevini – Hugo passa pictavensem – Ascelinus Chotardus – Fulbertus telonearius – Lambertus Scrabro – Richardus frater Chotardi – Willelmus de Credonio – Berengerius decanus – Constantinus canonicus – Herbertus diaconus – Andreas nepos Guismandi – Froterius homo eius. De nostris: Gauffredus carpentarius – Benedictus Blancardus – Johannes conversus. – Landricus cellararius – Martinus filius Waningi – Rotgerius de Navolio. De monachis: Odo prior – Gauscelinus prepositus – Hubertus Stephanus. Testes de mansure traditione: Rotgerius de Villa-Mumblam – Gauffredus Campio – Lambertus Croslacot – Landricus cellararius – Vivianus caput ferri.Quarto dehinc mense decembris scilicet XV Kal. Januarii, venit Wismandus in capitulum nostrum, ubi donum de rebus supradictis faciens, vineas de Curtirast, arpennum et dimidium nobis iam deinceps habendas, guerpivit; donum quoque illud reportavit super altare ecclesie, testibus istis: Ingelbaldo Brittone – Hugone filio eius – Fulchrado filio Gauscelini – Gauffredo fratre eius – Gundraco bastardo. De nostris: Ulrico Perdriello – Frodone medico – Rotberto hospitalario – Giraldo mucello – Bernardo coco – Nihardo coco – Constantino coco – Ursione coco – Odone coco.