Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 34

Hildearde, femme de Foucher le Riche de Vendôme, donne, sur la fin de ses jours, à Saint-Martin, un moulin situé à la Chappe avec deux arpents et demi de vignes à Nourray.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA HILDEARDIS UXORIS FULCHERII

Notum sit successoribus nostris quod Hildeardum uxor Fulcherii Richi de Vindocino, in extremitate vite sue, dimisit Sancto Martino Maioris Monasterii, ad usum scilicet fratrum ibidem universitatis domino famulantium, non tantum pro anime sue evasione ab eterno incendio sed etiam pro patrie celestis amore, molendinum unum in loco consistentem qui la Cappa nominatur, et duos arpennos et dimidium vinearum apud villam que Nuceriacus appellatur consistentium. Huius autem utriusque donationis cartulam, pleniorem ut obtineret firmitatem, nominibus testium qui eandem donationem fieri videntes et audientes affuerunt, ipsam subnotari curavimus: Rotberti Timonis prepositiMainardi capellani eiusdem domineGauzberti filii Bernerii de Putellis.