Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 29

Guismand donne aux moines, pour le salut de son âme, son moulin de la Chappe, aux conditions suivantes: ils lui donneront chaque année deux muids de blé et un de méteil; s’il le veut se faire moine, il le recevront; s’il meurt dans le siècle, ils lui donneront la sépulture.
Datierung: Um 1070

CYROGRAPHUM GUISMANDI

Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus, maxime nostris successoribus, quod Guismandus Guismandi filius, nobis monachis videlicet Maioris Monasterii Sancti Martini, in redemptionem anime sue, dedit molendinum suum de Cappa eo tenore ut uno quoque anno impenderentur ei a nobis, pro misericordia, II modi frumenti et I grosse annone, qui persolvantur a kalendis Augusti usque ad solemnitatem Sancti Remigii, tali quoque pacto ut si monacus effici velit, recipiatur; si vero obierit in hoc seculo, a nobis sepeliatur. Pactus est etiam molendinum illum nullo se modo propter querelam ullam vel forisfactum amplius repetere, nisi monachus effici volens a nobis renuatur. Cuius rei testes hac in pagina sunt subscripti: Ingelbaldus Brito. – Fulcradus filius Gauscelini Bastardi. – Salomon filius Ivonis. – Fulcherius filius Ingelbaldi. – Rotbertus Bracus. – Wlgrinus filius Ingelbaldi. – Gundracus. – Rotbertus filius Leodegarii presbyteri. – Nihardus. – Hamelinus canonicus. – Rainaldus filius Ivonis. – Guido clericus. – Drogo barba torta. – Herbertus clericus. – Giraldus famulus. – Michael famulus.