Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 28

Les moines et Guismand conviennent que, lorsque celui-ci viendra habiter le couvent, il aura une petite chambre près de l’hospice, le feu, un lit à deux matelas pour lui, et un autre à un seul matelas pour son homme, avec trois pains et quatre justes de vin par jour, lesquelles seront réduites à trois, s’il veut étudier des lettres à Tours ou habiter le Château-neuf de Saint-Martin.
Datierung: Um 1066

CYROGRAPHUM GUISMANDI

Conventio inter nos monachos scilicet Sancti Martini et Guismandum, cum venerit apud nos habitaturus, in camera minori que est iuxta hospitalem, habitabit. Focum ei et lectum duarum culcitarum ipsi prebebimus et unius culcite uni homini ipsius, tres cotidie panes, et IIIIor vini iustas ipsis duobus, ex pane vinoque tali quali nos utemur. Alium quem libuerit cibum ex proprio ipse sibi curabit emendum. Quod si forte, quod ut dicit, litteras vult discere in civitate Turono, vel apud Castellum novum Sancti Martini voluerit habitare, ibi quoque prebebimus ei et suo homini III tantum panes quotidianos et tres tantum iustas vini. Testes hinc sunt: Vivianus Caput ferriDrogo de AziacoThomas homo eiusDe nostris: Hildericus de BeziacoLandricus famulusGirardus de Lavarzino.