Le comte Odon, en vue du saint de son âme, de celles de sa femme et de ses enfants, fait don à Saint-Martin de l’église de Saint-Médard dans le Vendômois; ce avec le consentement de Salomon de Lavardin, de Guillaume et de Burchard, qui la tenaient de lui en bénéfice.
Datierung: Um 1037
Iustum esse credimus et christiane pietati congruum, ut potentes seculi huius de propriis facultatibus quas a prioribus suis iure hereditario possidendas per legitimas successiones suscipiunt ecclesiis Dei famulantibus unde sustententur, tribuant. Qua ego Odo comes recta consideratione animatus, pro anime mee atque uxoris redemptione et filiorum meorum incolumitate, concedo Sancti Martini ecclesie apud Maioris Monasterium per deprecationem domni Alberti abbatis, monacherumque ipsius loci ecclesiam quandam in pago Vindocinensi sitam. que „Sanctus Medardus” nominatur. In huius autem pietatis operatione Salomon de Labarzinio, Walterius filius Hamelini, Burchardus qui de me predictum locum in beneficio tenebant, pro lucro eterne hereditatis consenserunt, et ut hec descriptio maiorem in tempora obtineat vigorem, manu propria eam subterfirmavimus, manibusque nostrorum fidelium corroborandam tradidimus. Quorum nomina hic subtus scripta continentur: Herveus vice comes – Dado de Sto Aniano – Girbertus de Brena – Dado filius eius – Bernardus de Sancto Aniano – Raimundus de Blesi – Gauscelinus de Blesi – Amalricus de Fisco.