Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 14

Le prêtre Ansauld donne à Saint-Martin l’église de Saint-Médard, avec une parcelle de terre, qu’il tenait de son frère pour un surcens; il donne aussi à cette église vingt-quatre arpents de terre chargés du même surcens. Le chevalier Hugo y ajoute un moulin à Meslay, deux arpents de vigne à Villesus, et une terre d’une charrue à Lignières, avec un Colibert, laboureur, et ses fils.
Datierung: 11. Jahrhundert

NOTICIA DE ECCLESIA SANCTI MEDARDI

Notum sit omnibus Christi fidelibus, quod ecclesiam Sancti Medardi cum aliquantula terra que ad ipsum pertinet locum, dedit Sancto Martino, Ansaldus presbyter, frater Burcardi militis. A quo etiam ipsam ecclesiam illum emisse et succensu denariorum XVIII tenuisse certum est. Dedit quoque idem Ansaldus Sancto Medardo in loco alio de beneficio Uulgrini clerici XXti et IIIIor terre arpennos, similiter succensu denariorum XVIII. Condonavit autem eidem loco, Hugo miles molendium unum apud Megliacum, et apud locum qui dicitur Villasus, duos vinee arpennos. Apud villam vero quam Linarias vocant, terram unius carruce cum coliberto agricola, et filiis eius. Qui etiam ecclesiam ipsam pro anime sue atque uxoris filiorumque eius redemptione ab ipsis fundamentis edificavit. Nomina vero testium qui huic rei interfuerunt hec sunt: Wlgrinus clericusArnulfus filius BernonisLanselinus frater eiusBurchardusbucca bruna”Lanscelinus bastardus.