Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 11

Deux ans après la mort du prieur Eudes, qui avait cru mettre fin, par un arrangement, à toutes les tracasseries que lui suscitait Thibaud, celui-ci saisit les dîmes qu’il avait consenties aux moines. L’affaire, portée au plaid du comte de Vendôme, s’arrangea. Thibaud reçoit cinquante sols pour renoncer à ses prétentions. Sa femme et ses enfants reçoivent aussi chacun une somme d’argent.
Datierung: 1072

CONCORDIA CUM TETBALDO FILIO LETERII DE NAVOLIO VINDOCINENSI

Notum sit omnibus quod Tetbaldus, filius Letirii, cum fecisset nobis multas molestias de calumniis quas rebus nostris immitebat, ad postremum dimisit nobis omnes calumnias atque querelas in quadam concordia quam cum eo fecit domnus Odo prior noster. Postea autem cum ille Odo prior mortuus esset duobus annis fere transactis, cepit dicere quod ille Odo habuerat ei in conventione, ut omni anno faceret ei aliquam bonitatem. Quam cum nollemus ei facere quod falsum erat quod dicebat, saisivit decimas quas olim nobis ipse auctorizaverat. Quam ob rem iniit cum eo placitum apud Vendocinum ante comitem Guidonem domnus Odo prior noster, qui ante fuerat prepositus Chamartii, et ibi tandem fecit cum eo hanc concordiam. Dedit ei scilicet Lta sol. denariorum, et ita dimisit nobis ille conventionem illam quam requirebat et ea que propter illam calumniabatur, et omnia unde revestiti eramus ante unum annum quam faceret nobis hanc calumniam, pertinentia ad ecclesiam de Navolio, clamavit nobis soluta et quieta, et omnes omnino querelas ibidem dimisit nobis et promisit quod neque ipse unquam amplius ea calumniabitur, et si aliunde calumnia de illis rebus nobis insurgat, ipse adiuvabit nos acquietare calumniam illam, omnibus modis quibus poterit, excepto per pecuniam dando et per guerram faciendo, nec unquam deinceps, propter ullum forfactum unde nos accuset, vindicabit se de nobis per res pertinentes ad ecclesiam de Navolio, et de his adfiducavit nos per fidem osculans inde ob signum fidei priorem nostrum supradictum. Hoc peracto in aula Comitis perrexit idem prior noster cum illis qui huic placito adfuerant ad domum Tetbaldi, et ibi omnibus videntibus auctorizaverunt concordiam quam ipse fecerat nobiscum, uxor eius Elia que habuit pro hoc tres solidos, et filii eius, Arnulfus qui habuit inde VI denarios, et Tetbaldus et Matheus et Rotbertus qui habuerunt inde unusquisque III denarios, et filie eius Johanna et Agnes que habuerunt inde unaqueque IVor denarios. Erat ibi quidam villanus repetens asinum suum quem sibi abstulerant filii Tetbaldi. Monuerunt priorem hi qui adherant ut pauperi redimeret asinum ad memoriam de hoc quod ipsi audissent et vidissent Tetbaldum et uxorem eius et filios ac filias eius fecisse nobiscum talem concordiam, in qua nobis omnes querelas dimisissent. Fecit prior quod monebatur et redemit pauperi asinum duobus denariis; dedit et cuidam pauperi unum denarium. Anno domni abbatis Bartholomei VIIII. mensis iulii tertia ebdomada uno et eodem die factas hec omnia, primo videlicet, concordia cum Tetbaldo, in aula comitis Guidonis coram ipso, deinde auctoramentum uxoris eius et filiorum ac filiarum in domo eius, et preter comitem G. qui non venit ad domum Tetbaldi, utrique rei affuerunt: Wlgrinus filius IngebaudiGervasius de VindocinoSimon de Sancto MartinoSalomon filius IvonisHerbertus Barba. – Levefredus foristariusConstantinus filius mainardi de ForrariaArembertus malus finisTegrinus mercatorGuillelmus guinna morumDe nostris affuerunt hi: Bernardus maiorDurandus marescalcusLandricus famulusBenedictus Blancardus; De monachis: Odo monachusSigo monachusAlfredus monachus.