Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Vendômois, Nr. 10

Thibaud, qui réclamait à Marmoutier, du droit de sa femme Elie, la dîme de deux parcelles de terre sises à Brentères, ainsi qu’un serf, renonce à jamais, pour vingt sols, à ses prétentions, et ce avec le consentement de sa femme et de leurs enfants.
Datierung: 1032-1064

NOTICIA DE TETBALDO FILIO LETERII ET HILDUINO SARTORE VINDOCINENSIBUS

Nosce debetis, si qui eritis posteri nostri Maioris scilicet huius habitatores Monasterii Sancti Martini, quod Tetbaldus quidam miles, filius Letirii, cum calumniaretur nobis, velut ex iure sue uxoris nomine Elie, decimam duarum terre particularum, apud Brenerias sitarum, pertinentem ad ecclesiam Navolii, et unum servum nomine Hilduinum, asserens quod ista cum ecclesia illa a nobis non fuissent empta; huic tandem imposuimus calumnie finem, datis eidem solidis XXti; his enim acceptis, que calumniabatur perpetuo nobis deinceps quieta fore dimisit, favente supra nominata uxore sua et filiis ita nuncupatis: Arnulfo, Burchardo, et filiabus Aremburge atque Guitburge. Testibus istis:

Odone Rufo domino eius, qui etiam fideiussor fuit de faventia uxoris ipsiusRotberto sartoreHilduino sartoreGirardo hospitalarioGauzlino forestarioGualterio EsguarezGuarino clerico de SemitaFulcone monachoAscelino monachoAimerico cellarario qui supradicto Tetbaldo nummos tradidit.