Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 123

None
Datierung: 1093

NOTITIA DE FULCRADO DOBLELO ET GALTERIO FRATRE EJUS, RECOGNOSCENTIBUS SE SERVOS SANCTI MARTINI.

Notum sit omnibus quod Fulcradus Doblelus et Galterius frater ejus denegaverunt se esse servos Sancti Martini et manachorum Majoris Monasterii. Anno autem ab incarnatione Domini Mo XCo IIIo, venientes ambo in locutorium, quod est ante hostium claustri, recognoverunt se male egisse, et tunc, ut mos est, ponens unusquisque illorum IIIIor denarios super capud suum, recognoverunt se servos esse Beati Martini et monachorum ejus. Actum est hoc coram domno Bernardo priore, videntibus istis: Sancelino cellarario, Leardo de Partiaco, Erchembaldo Borello, Ercembaldo corvesario, Ansegiso bucherio, Gaufredo fratre ejus, Rainaldo fratre Landrici coci, Bernardo nepote Gaufredi corvesarii, Johane filio Ivelini, Densberto de Britiniaco; de monachis: Odone de Chamartio, Petro de Partiaco, Hugone preposito de Capella, Gausfredo de Baiocis. Eo tempore quod hec acta sunt preerat Majori Monasterio domnus abbas Bernardus.