Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 124

None
Datierung: 1081-1096

DE CHRISTIANO BRITONE SERVO FACTO, ET DE GALCHERIO.

Noverint omnes posteri nostri quod quidam Brito, nomine Christianus, venit ad Majus Monasterium, et ibi aliquandiu conversatus est; vidensque monachorum religionem, et eorum familiae conversationem, spontanea voluntate poposcit Beati Martini et monachorum ejus servus fieri, et de famulis eorum unus haberi; quod et factum est. Veniens igitur in capitulum monachorum, posuit super capud suum IIIIor denarios dicens: «Per istos IIIor denarios trado me servitio Sancti Martini monachorumque ejusHoc viderunt et audierunt et testes sunt hujus rei: Sancelinus cellararius filius Otberti, Durandus cocus, Rainaldus Doardus, Rainaldus filius Landrici, Ingelbaldus de Ponte, Gaufredus Abjetatus, Mainardus sanguinator. Simili modo factus est servus noster quidam homo Gaucherus nomine. Cujus rei testes sunt: Laudricus cocus, Letardus major, Ingelricus, Sancelinus cellararius, Mauritius.