Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 115

None
Datierung: 1096 07 12

DE ERMELINA ANCILLA QUAM ROTBERTUS DE RUPIBUS NOBIS DEDIT.

Sciant omnes quod Rotbertus de Rupibus et mater sua nomine Sibilla venerunt in capitulum nostrum Majoris scilicet Monasterii, rogaveruntque nos multum humiliter et obnixe, ut exoraremus Dei benignissimam pietatem, pro animabus Tetbaudi patris ejusdem Rotberti, et precipue Lisoii clerici fratris ipsius, qui juvenis contra spem eorum nuper obierat; quorum supplicationi gratanter annuimus. Dederunt itaque inibi Deo et Beato Martino atque nobis, quendam suam ancillam, cum omni fructu quem vel jam pepererat, vel deinceps paritura erat, Ermelinam nomine, uxorem Odonis de Rupiculis. Cujus rei donum prius posuerunt in manu domni Gisleberti prioris claustri, et deinde obtelerunt ipsum super altare dominicum, anno dedicationis ipsius ab Urbano papa facte, in crastino translationis estivalis Beati Benedicti. Cujus rei testes sunt, hi ex parte ipsorum: Alexander de Rupibus; Ingelbertus Felion; Sulpitius puer; Savaricus miles comitis Fulconis; Hugo Pectrina. Ex parte nostra: Landricus cocus et Rainaldus frater ejus; Bernardus salnerius; Johannes hospitalis; Vaslinus Rufellus; Othgerius mariscalis; Haimericus de infirmaria.