Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 114

None
Datierung: 1091 08 15

LIBERATIO ROTBERTI FILII ODONIS SCOTI, A JUGO SERVITUTIS

Anno ab incarnatione Domini Mo XCo Io, in die Assumptionis Sanctae Mariae, cum domnus abbas Bernardus cantabat missam dominicam, clericavit Rotbertum filium Odonis Scoti, quem ipso die liberaverat a jugo servitutis, in capitulo nostro annuentibus omnibus senioribus; tali scilicet ratione, ut caste vivat, et monachos semper honoret, et eis prout dominis suis serviat; quod quamdiu fecerit, dimittet ei domnus abbas hereditatem suam habere, ita tamen ut, nemini eam vende poterit vel dare, quia nostra est. Et si aliter vixerit et ministerio suo minus intentus fuerit, et hereditatem suam in nostram accipiemus, et ipse jugo pristine servitutis collum summittet. Testes, qui hoc viderunt et audierunt, subnotantur. Hubertus cellararius. Algerius sacrista. Haimericus maritus Bone Matris. Herveus Callidus. Boselinus filius Constantii Bacea Acuta.