Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 116

None
Datierung: 1061-1100

NOTITIA DE SERVIS COMITIS HILDUINO, GUIDONE ET HERBERTO.

Posteris nostris notum fieri duximus esse necessarium, quod fuerunt servi Beati Martini, Oricus et uxor illius Hildeburgis, ex quibus nati sunt filii et filiae, quorum filiam nomine Gerlendem duxit quidam servus Fulconis comitis Andegavorum, nomine Michael, et ex illis sunt nati filii et filiae servi et ancille supradicti comitis. Ex illis autem tres scilicet Hilduinus, Guido et Herbertus, mortuo avo eorum supradicto Orico, et avia Hildeburge, cum fratribus suis, servis scilicet Beati Martini, terras, domos, vineas quasi comunem a patribus suis hereditatem partiri. Hoc autem cum nullus eis, immo nec lex ipsa concederet, domno Bartholomeo abbate, domno Odone Belesmensi priore, et domno Hugone preposito de Capella, et Guarnerio majore, clamorem facerunt quasi de ablata hereditate. Ventum est in causam, ubi et diffinitum est in audientia omnium qui aderant, nullam eos habere partem cum servis Beati Martini in hereditate illa, licet accedente aliqua occasione cognationis. Sed illi non contenti diffinitione illa, violentia comitis domni sui recuperare credentes, quod in placito supradicto non poterant, retulere ad ipsum comitem vim fieri sibi et injuriam. Cum vero de eodem ageretur in curia ipsius, juditio Guidonis Nunnensis, et Rotberti Burgundionis, et Guillelmi Archemgeri filii, et Hugonis de Turi, audierunt ipsi etiam et comes nullam eos habere partem in rebus Sancti, et cum servis aecclcsiae quamvis fratribus. Ipsi tamen tantorum virorum non credentes juditio, multa contradicentes, et quod sibi aliquando justitiam quererent conminantes, illos audierunt. Ad ultimum domno Bernardo abbate, domno Gausmaro priore, domno Herveo de Capella preposito, de ejusdem quasi hereditatis injuria, ipse comes clamorem fecit, ad ipsum abbatem in loco ubi Ad Harenas dicitur, ubi et eidem respondit Gausfredus de Meduana frustra illum hanc facere querimoniam, quia nullam hujusmodi communionem servi sui cum servis Sancti haberent. Adhuc tamen illi non cedentes, dicebant quia quod suum esse debebat non dimitterent, comes quia pati nollet ut servi sui hereditatem suam amitterent. Ad ultimum, post minas, post dicta, post multa facta illorum, ne semper clamores, calumnias sustineret ecclesia, pax cum illis et concordia facta est, datis XVim libris atque omnem calumniam guerpiverunt, pro se, pro filiis, pro nepotibus immo pro omnibus parentibus suis, quos ab hac calumnia possent revocare, et istam guerpitionem sacramento manu sua facto corroboraverunt. Adhuc autem ut fideliores essent fratribus et rebus ecclesiae, datum est illis ut essent a die illa et deinceps participes benefitiorum et sotietatis nostrae, et quia idem illis in capitulo fieret promissum est, et hoc illi petierant. Promisit etiam ipse comes monachis Majoris Monasterii Hugoni, Jacobo, Herveo in fide sua, quod si aliquando hanc repeterent calumniam, de castellis et de receptibus suis expelleret eos, insuper et contra eos adjutor et derationator esset ecclesiae. Testes hujus concordie sunt: Arnulfus prepositus, Seibrandus de Currone, Rotbertus miles de Cainone, Gualterius tannator, Drogo de Riveria, Stephanus Ruil, Goslinus filius Railnaldi Manigot, Hugo de Calvo Monte, Herveus de Vulget, Aimo Betnosa, Sanctius de Bles, Bonellus filius Frotmundi, Girardus filius Alduini, Gausbertus Paganus, Martinus famulus, Benedictus famulus, Odo famulus, Radulfus monacus, Hainricus, Herveus.