Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 113

None
Datierung: 1092

DE MAINARDO ET UXORE SUA, SERVIS FACTIS SANCTI MARTINI

Nosse debebitis nostri successores Majoris Monasterii monachi quod quidam miles, Jozo nomine, habebat quosdam servos, Mainardum videlicet bergerium monachorum nostrorum de Orchasa, et uxorem illius nomine Hersendem, cum fructu eorumdem; anno ab incarnatione Domini Mo XCo IIo, Majus Monasterium ipse Jozo et filii sui Hubertus et Petrus, accepta pecunia ab illo Mainardo, fecerunt illos liberos, et concesserunt Beato Martino et suis monachis illos perpetuo jure habendos. Quo facto, in eodem capitulo devenit ille Mainardus servus Beati Martini et suorum monachorum, per IIIIor denarios, sicut moris est. Jozo autem et filii sui promiserunt nobis, quod si aliquis illos calumniaretur, nobis ipsi adquietarent eos quamdiu viverent. Actum in presentia domni Bernardi abbatis, regnante Philippo rege in Francia. Testes qui affuerunt sunt hii; de sua parte: Sulpicius Uvaipus, Johannes Bellus de Ambazia; de nostris: Hubertus cellararius, Lealdus Bodinus, Rotbertus de Beziaco, Hubertus Guimundellus, Gaufredus Abjectatus, Berbertus Malus Ratus, Godefridus de Orcasa, Landricus Bibe Sarpam, Landricus Pertusus, Albertus pistor.