Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 110

None
Datierung: 1065

DE RAINALDO COTERELLO ET ALBERGA UXORE EJUS, SERVIS EFFECTIS.

His litterarum apicibus volumus fore notum posteris nostris, hoc scilicet in loco Majoris Monasterii habitaturis, duos homines maritum et uxorem, masculus vocabatur Rainaldus, femina Alberga, divino timore compunctos, in capitulum nostrum venisse, seseque, cum ex ingenuis natura parentibus procreasset, servos Sancto Martino nobisque sub tanto patrono jam dicto in loco Deo famulantibus monachis tradidisse. Indubitanter enim credebant, licet imperiti sermone non tam sensu, per hanc servitutis obligationem illud absolvendum vinculum quod peccando contraxerant. Adduxerant etiam secum duos puerulos suos, quos genuerant sexus utriusque, quos simili conditioni subdidere. Sed et omnem fructum qui ex eis nascendo procederet, nostrae proinde ditioni manciparunt, tam in filiis et filiabus quam in caeteris successionis gradibus, et in illa quoque generatione, ubi jam longa progessionis series patrum filiorumve vel caeterorum graduum superiorum et inferiorum nomen non recipit, sed majores tantum minoresque solent vocari, donec decedendo et non succedendo ad ultimum generationis, quod quidem rarius sed tamen contingere solet, perveniatur, qui et ipse nichilominus eodem servitutis nomine censebitur. Posuit itaque homo ille IIIIor denarios super caput suum, ut moris est, quasi tribulum ejusdem et recognitionem ex tunc se non sui, sed nostri esse juris, et hoc ob memoriam tam suam quam nostram, quotannis dum viveret facturum affirmavit. Actum est hoc in presentia domni abbatis nostri Bartholomei, anno IIo regiminis sui, et Mo LXo Vo ab incarnatione Domini. Adhibitis de familia nostra testibus istis: Sigemaro cellarario; Giraldo coquo; Bernardo coquo; Ursione coquo; Ulrico Perdriello; Guillelmo infirmario; Hildluino sartore; Hildemaro sanguinatore; Garnaldo tannatore.