Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 109

None
Datierung: 1023-1064

DE EO QUOD HAMELINUS ET LODONIUS DIMISERUNT CALUMNIAM DE RAINERIO DE BELVIDERE.

Avisgodus pater Hamelini de Vindocino habuit servos communes cum Sancto Martino, id est Rainerium de Bello Videre et fratres ejus sive sorores. In partitione ergo quando partiti sunt servi, evenit Rainerius ad partem Sancti Martini. Postea Hamelinus filius Avisgodi reclamavit Rainerium, et arramivit Rainerius portare judicium quod ita esset, ipse servus Sancti Martini jure, ut Hamelinus in eo jus non haberet, quia pro eo acceperat pater ejus de sororibus suis in partitione. Cumque venisset dies portandi judicii, et illo paratus esset portare, noluit illud recipere Hamelinus, sed recognovit tandem quia vero habuerat pater suus Avisgodus pro Rainerio sororem ejus nomino Benedictam, cujus filiam adhuc tunc habebat ipso Hamelinus in servitio suo. Quod cum audientibus omnibus qui aderant confessus fuisset, dimisit calumniam. Similiter etiam dimisit Lodonius qui ibidem aderat, quia et ipso eum calumniabatur eum. Et ita ambo, Hamelinus scilicet et Lodonius clamaverunt Rainerium solutum et quietum Deo et Sancto Martino. Testibus istis: Stephano Michaele; Ermenardo closario; Algerio de Tristo; Frodone; Rainaldo Tailla Petit; Rainerio Fabro; Johanne hospitalario; Johanne piscatore; Lealdo Godino; Fulcherio Forfacto; Bernerio piscatore; Roculfo fullone; Constantino Hardreio; Amalrico filio Berengerii; Richerio filio Guarini; Girardo piscatore; Gauterio filio Guaterii portarii.