Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 111

None
Datierung: 1064

DE VIVIANO CAPRARIO SERVO EFFECTO

Nosse debebitis, si qui eris posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii Sancti Martini, Vivianum quendam caprarium, et uxorem ejus nomine Richildem, ut a Deo libertate donentur aeterna, servos sese perpetuos Sancti Martini tradidisse et nostros, filios quidem duos quos jam habuit his nominibus Johannem et Vivianum, et filias Hermensendem atque Tetbergam, ut fierent nostri similiter servi cogere noluerunt, sed ut sponte propria si quando voluerint fiant, potestati reliquerunt ipsorum. Caeterum si quos deinceps alios habuerint, eorum juris fore filios quorum sunt et parentes dubium non erit. Acceperunt autem ambo ipsi Vivianus scilicet atque Richildis, participationem totius nostri deinceps benefacti, et sponsionem quod mortui sepulturae tradantur a nobis si afferantur a suis, cum ea videlicet rerum parte suarum quam tunc voluerint vel potuerint relinquere nobis. Actum anno ab incarnatione Domini Mo LXo IIIIo, agentibus nunc nobis sub regimine domni abbatis Bartholomei. Testibus istis: Achardo nepote Dernaldi; Durando forestario; Nichardo coquo; Tetbaldo piscionario homine Sancti Martini; Archembaldo pistore; Otgerio famulo elemosinarii; Sigemaro cellarario; Giraldo Muciolo; Giraldo sartore.