Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 106

None
Datierung: 1064-1084

DE GANDELBERTO SERVO ET GIRBERGA ANCILLA UXORE ILLIUS

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii Sancti Martini, quod quidam homo de Vindocino, Gandelbertus nomine, qui jam ante servus Sancti Martini Majoris Monasterii factus fuerat et noster, uxorem duxit de eadem provincia Girbergam nomine, quae et ipsa jam olim facta erat ancilla nostra, nubens quidam servo nostro. Sed isto Gandelbertus aliquando cum se servum nostrum non bene recognosceret, cepit eum ilico domnus Odo prior noster, et ad Majus Monasterium adduxit, ibique tam diu eum in carcere tenuit, donec ille se servum esse confessus est. Et ne iterum hoc negaret, venit in capitulum cum uxore sua, ibique ad recognitionem servitutis, posuit uterque super caput suum IIIIor denarios quos domnus abbas inde accepit coram testibus istis: Giraldo piscatore; Giraldo filio Lamberti; Giraldo coquo; Odone coquo; Durando mariscalco; Petro coquo; Lealdo cubiculario; Girardo famulo de Lavarzino; Vaslino cellarario; Drogone de Tavenno; Huberto famulo de Semitario; Radulfo de Semitario.