Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 107

None
Datierung: 1032-1064

DE UNCBERTO DE VESTENNO SERVO EFFECTO.

Notum sit universis successoribus nostris quod Uncbertus filius Constabuli de Vestenno, libero genere ortus, cum nichil karius haberet quod omnipotenti Deo potuisset offerre, semetipsum pro ejus amore Sancto Martino Majoris Monasterii, in domni Alberti abbatis presentia, tradidit in servum; ea videlicet ratione, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, omnibus diebus vitae suae abbati Majoris Monasterii et fratribus ejusdem loci servili conditione serviat. Et ut haec traditio certior et evidentior appareret, pro recognitione servi IIIIor denarios super caput proprium ponens, semetipsum omnipotenti Deo taliter obtulit. Condonavit etiam quicquid habebat preter medietatem, quam suis necessitatibus hoc pacto reservavit, ut ea et quicquid plus in die obitus sui habuerit, totum in dominio Sancti Martini monachorumque ejus sit. Nomina vero testium qui traditionem hanc videntes et audientes affuerunt, subter inserta sunt. Rotbertus capellanus. Rainaldus coquus. Fredebertus Jotarz. Frodo. Rainaldus pistor. Ebrulfus cellararius. Durandus forestarius. Michael Rufus.