None
Datierung: 1062
Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii Sancti Martini, Radulfum quendam, filium Radulfi, de villa quae dicitur Ricrox, in pago Biturigensi, ut a Deo libertatem consequatur aeternam, in servitutem sese tradidisse Sancti Martini et nostram, agentibus nunc nobis sub regimine domni abbatis Alberti, anno ab incarnatione Mo LXo IIo; ita scilicet, ut tam ipse, quam tota deinceps ex eo suisque, si qui unquam fuerint filiis ac nepotibus, per secula futura posteritas, sub eadem servitute pari jure permaneat. Quattuor itaque denarios ex more sibi supra caput posuit, quos inde domnus Fulco noster hoc tempore prior accepit. Eandem etiam servitutem ante menses aliquot, alii quidam duo subierant his nominibus Gaufredus et Constantinus. Quos cum in furto rerum nostrarum quas ipsi nobis servare debebant deprehendissemus, et unde nobis redderent quod furati fuerant non haberent, seipsos in perpetuum servos Sancti Martini tradiderunt et nostros. Acta sunt haec utraque et de Radulfo illo scilicet et de duobus istis, pro diversitate temporis, testibus diversis, quos idcirco distincte placuit infra notare. De Radulfo: Guarino clerico; Mainardo cellarario; Huberto camerleno; Benedicto sartore; Boselino pistore; Vitale pistore; Haimone coquo; Ingelgerio scutellario. De Gaufredo et Constantino: Frodone medico; Rotberto hospitalario; Hilduino sartore; Hermando de Ponte; Michaele Rufo; Arnulfo sartore; Ursione coquo.