Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 95

None
Datierung: 980-1010

DE HOMINIBUS QUOS DEDIT ADRICUS SANCTO MARTINO

Auctoritas ecclesiastica patenter admonet, quia seculi hujus finem in proximo expectamus; expedit ut unusquisque et de propria familia et de substantia agat, quo modo post obitum mereatur veniam peccatorum. Igitur ego in Dei nomine Adricus, et filius meus Isembardus, nec non et Guarnerius fidelis noster et filius ejus Guitbertus, ob amorem Dei et remedio animarum nostrarum vel parentum nostrorum, his hominibus nominis Erbaldus et Euvrardus, cum fructibus eorum dedimus Sancto Martino loco Majoris Monasterii atque monachorum ipsius loci. Id circo, ut ab hodierna die aut deinceps, nec nobis neque successoribus nostris ullum debeant noxiae conditionis servicium, sed suum obsequium praedicto loco diebus vitae suae cum suis fructibus reddant, hanc ergo donationem, ut superius dixi, pro amore Dei, et partim accepto precio, manu propria firmo. Et ut omni tempore stabilis et firma permaneat, manibus nostrorum fidelium subter firmavimus, et corroborari jubemus. Si quis autem hanc donationem calumniare presumpserit, vel abstrahere voluerit, iram incurrat Dei omnipotentis, et auri libras centum componat. S. Adrici cujus beneficium est. S. Isembardi. S. Guarneri. S. Guitberti. S. Rainaldi. S. Arlefridi sacerdotis et canonici Sancti Leti. S. Constantini levitae.