Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 94

None
Datierung: 1032-1064

DE EBRULFO LIBERO SERVO EFFECTO

Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus quod famulus quidam, ex libero genere ortus, Ebrulfus nomine, timore divino compunctus, cum nichil karius haberet quod omnipotenti Deo potuisset offerre, semetipsum pro ejus amore Sancto Martino, in domni Alberti abbatis presentia, tradidit in servum. Qui videlicet Ebrulfus, ut ipsa sui traditio clarior appareret, cordis quoque signorum collum suum circundedit, et pro recognitione super altare quattuor de capite proprio denarios imposuit. Quod itaque conditione tali gestum est, ut non ille tantummodo, verum tota ex ipso nascitura progenies, omnibus diebus vitae suae abbati Majoris Monasterii et senioribus loci serviat jure servili. Condonavit etiam omnes res suas post suum decessum Sancto Martino, ut quicquid habuerit in die obitus sui veniat in dominium monachorum. Haec autem ut firmior haberetur noticia, nominibus qui ad hoc audiendum producti fuerunt subnotatur istorum. Gausmerus clericus. Anseisus cellararius. Herveus. Hildegarius. Frodelinus. Hilduinus. Otbertus senior. Otbertus junior. Rainaldus pistor. Arnulfus sartor. Bernardus. Giraldus.