Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 96

None
Datierung: 1032-1064

DE JOHANNE SERVO EFFECTO

Non maxima tantum aut modica, sed etiam minima quae gerimus, notificamus vobis qui futuri estis posteri nostri, quia et nos inter utilia saepe deputavimus, quae praeter monimenta magnorum, de parvis etiam gestis notificantibus litteris nostri nobis insinuavere majores. Civis igitur quidam Turonicus Haimericus nomine, Tinniosus cognominatus, a milite quodam Giraldo dicto, puerum quendam Johannem vocatum, sibi servum emerat. Qui cum adolevisset, et licet mediocribus aliquantis tamen penes illum invaluisset opibus, pretio quod impendere vel postulatus est vel potuit, ab eadem sese servitute redemit. At vero cum postea uxoris ducendae gratia, quandam Sancti Martini monachorumque Monasterii Majoris adamasset ancillam, in servitutem denuo sese propter eam non dubitavit offere. Quo comperto, Haimericus ille quondam dominus ejus judices adversus eum interpellavit publicos, asserens illum si quacunque causa vellet iterum servire, suae potius servituti quam alterius subjugari debere. Cumque huic publico favente judicio, ille sibi eum placabilem fieri, et quod cupiebat concedere precaretur, ad hoc tandem saepedictus perductus est Haimericus, ut Xcem ab illo solidis acceptis, si in supradictorum monachorum societatem recipi mereretur, concederet illis hominem, ut accipiens ancillam eorum, subiret etiam quod erat necesse servitium. Annuentibus igitur ad hoc monachis, venit idem Haimericus cum propria conjuge nomine Hersende, et filio Gausberto nominato, atque cum eodem Johanne de quo res agebatur et quibusdam aliis in capitulum Sancti Martini, ibique quam petiverat societate accepta, etiam ipse quod promiserat, annuente conjuge filioque concessit testibus his quorum subter inserta sunt nomina. Clemens presbiter. Guido frater Hersendis uxoris Haimerici. Bernardus Blouis de Rupibus. Ricardus major. Hermandus de Ponte. Gualterius Botinus. Ansbertus.