Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 93

None
Datierung: 1032-1064

DE GUILLELMO SERVO EFFECTO

Notum sit universis successoribus nostris quod famulus quidam, ex libro genere ortus, Guillelmus nomine, Bloius prenominatus, divino timore compunctus, cum nichil karius haberet quod omnipotenti Deo potuisset offerre, semetipsum pro ejus amore Sancto Martino Majoris Monasterii, in domni Alberti abbatis presentia, tradidit in servum; ea videlicet ratione, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, omnibus diebus vite suae abbati Majoris Monasterii et fratribus ejusdem loci servili conditione serviat. Et ut haec ejus traditio certior et evidentior appareret, pro recognitione servi IIIIor denarios super caput proprium ponens, semetipsum omnipotenti Deo taliter obtulit. Nomina vero testium qui traditionem hanc videntes et audientes affuerunt, subter inserta sunt. Rotbertus sartor. Ernulfus Frumentinus. Gaufredus coquus. Rotbertus infirmarius. Michael Rosellus. Andraldus coquus. Rainerius coquus. Haimericus monachus. Adraldus monachus. Berengerius monachus. Constantius monachus. Fulco prior.