Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 90

None
Datierung: 1032-1064

DE ANSQUITO SERVO EFFECTO.

Notum sit universis successoribus nostris quod Dodo quidam, Ansquitinus cognomine, liberis parentibus Martino scilicet et Ulgarde, in Bituricensi pago apud Sanctum Cyrum, exortus, cum nichil carius haberet quod omnipotenti Deo potuisset offerre, semetipsum pro ejus amore Sancto Martino Majoris Monasterii, in domni Alberti abbatis presentia, tradidit in servum; ex videlicet ratione, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, omnibus diebus vitae suae abbati Majoris Monasterii et fratribus ejusdem loci servili conditione serviat. Et ut haec traditio certior et evidentior appareret, pro recognitione servi IIIIor denarios super caput proprium ponens, semetipsum omnipotenti Deo taliter obtulit. Nomina vero testium, qui traditionem hanc videntes et audientes affuerunt, subter inserta sunt. Ebrulfus cellararius. Viventius Tortus. Frodo medicus. Michael Rufus. Monachi: Aimericus cellararius, Tetbertus medicus, Berengerius panetarius.