Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 91

None
Datierung: 1032-1064

DE INGELBALDO SERVO QUEM DEDIT GUILLELMUS SANCTO MARTINO.

Noverit posteritas quod Guillelmus filius Archengerii dedit Sancto Martino Majoris Monasterii servum quendam, Ingelbaldum nomine, pro anima filii sui Tetbaldi, quem defunctum suprafati monasterii fratres tumulaverunt. Hoc autem uxor ejus Hadebergis nomine, sed et filius eorum Guillelmus, gratanti animo annuerunt. Et ut omnis plenior esset firmiorque donatio, testes advocati sunt, quorum hic nomina subscripta sunt. Archengerius nepos ipsius Guillelmi. Hugolinus filius Rainerii. Otbertus homo ejus. Guarinus clericus. Gausmerus clericus. Otbertus cellararius. Hildebertus coquus. Durandus forestarius. Gualterius Quacetus. Ebrardus coquus. Guarinus coquus. Durandus de elemosina.