Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 89

None
Datierung: 1010-1060

DE GUISMANDO COLIBERTO

Notum fieri volumus nostris successoribus quod miles quidam de castro Vindocino, nomine Guascelinus, cognomento Bodellus, dedit Sancto Martino Majoris Monasterii colibertum quendam, nomine Guismandum, cum parvulo ejus filio David nominato, et omni deinceps posteritatis suae fructu, acceptis una quidem vice XXXta solidis, altera vero quinque. Sed et Rotgerius cognomine Piperatura, cui Guascelinus ipsum Guismandum dederat, XXXta solidorum intercedente pretio auctorizavit eum Sancto Martino. Adeladis quoque uxor Guascelini annuit, et Chotardus filius Guascelini sed de alia uxore, qui sex ob hoc denarios accepit, et Lisuisia filia Adeladis, quae etiam tres propter hoc auctoramentum nummos accepit. Comes autem Gaufredus, de cujus illum faevo colibertum tenebat Guascelinus, gratis huic dono pro libertate solita favit, et cartam hanc quae de hac re scripta est, coram curiae suae frequentia firmavit, et manus propriae caractere signando roboravit. Testes omnium quae hic dicta sunt, notitie huic subscripti sunt. Constantius canonicus Sancti Georgii. Drogo frater ejus. Hamelinus frater ejus clericus. David vicarius. Fulbertus telonearius. Rainaldus Madalgius. Guandelbertus de Solomis. Fulcradus Clavus Mortalis. Andreas prepositus. Albertus talemerarius. Odolinus homo David vicarii. Fulcherius frater ipsius Guismaldi.