Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 88

None
Datierung: 1032-1064

DONAVIT MAURICII FILII GELDUINI, DE FIRMATO ET SORORIBUS EJUS

Notum fiat universis hominibus et maxime successoribus nostris quod miles quidam, nomine Mauricius, filius Gelduini, dedit Sancto Martino Majoris Monasterii, pro redemptione animae suae parentumque suorum et uxoris ac filiorum, III colibertos, Firmatum videlicet cum sororibus suis Bernilde videlicet atque Ritberga, accipiens pro hac donatione beneficium supradicti caenobii in orationibus et elemosinis et caeteris operibus bonis. Hoc autem auctorizavit uxor ejus nomine Hubelina, et filii eorum Gelduinus et ….. ; Guinebertus quoque homo ipsius Mauricii, qui illos colibortos de domino suo tenebat, libentor annuit, et uxor ejus nomine Ascelina, et filius eorum nomino Iterius. Hujus rei testes qui hoc viderunt et audierunt, istic subscripti sunt. Richardus major. Guarnerius major. Otbertus senior. Otbertus junior. Arnulfus sartor senior. Arnulfus sartor junior. Guarinus clericus. Guasmarus clericus. Anseisus cellararius. Hildebertus coquus. Tetbaldus sanguinarius. Durandus frater ejus sanguinarius. Hildegarius mariscalcus. Frotgerius mariscalcus. Bernardus. Giraldus. Constantius. Hilgaudus coquus. Guasfredus coquus.