Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 75

None
Datierung: 1053-1068

DE SERVIS UNCBERTO ET HUBERTO, QUOS DEDIT STEPHANUS NEPOS ARCHIEPISCOPI

Palam sit posteritati nostrae, Stephanum Bartholomei Turonorum archiepiscopi nepotem, ac Fresendis de Sancto Flodoveo filium, duos servulos, assensu et auctoritate fratrum suorum Gaufredi atque Iszelonis, simulque Hildeberti Lemovicensium comitis, de cujus faevo paterno jure eos tenuerat, Sancto Martino pro anima sua dedisse; quorum alter, Uncbertus nomine, Constantini de Abris atque Ingelbergae filius fuit, alter vero Hubertus dictus, de Emenone cognomento Blaverol et Leenelde natus extitit. Qui quidem ambo, genere propinqui, in pago Lemovicino apud castrum Lansulam, memoratis parentibus sunt procreati. Cujus castri dominus fuit quondam Guillelmus pater hujus Stephani qui servulos eosdem Sancto Martino ea ratione obtulit, ut non solum ipsi, verum etiam omnis ex eis nascitura progenies, omnibus diebus vitae suae abbati hujus Majoris Monasterii et fratribus servili conditione famulentur. Ut ergo haec donatio firmior in perpetuum permaneret, utrosque in capitulo Fulconi tunc priori, vice abbatis, per manus tradidit. Testes hujus rei sunt hii: Rotbertus presbiter; Gualcherius presbiter; Gislebertus presbiter; Dorannus homo archiepiscopi; Andraldus coquus; Gualterius miles de Laivero; Rotbertus clericus de Redonis; Frotgerius de Sancto Flodoveo; Rainaldus boverius; Hervelinus de quoquina.