Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 74

None
Datierung: 1032-1100

DE VITALE COLIBERTO QUEM DONAVIT DROGO DE MONTE AUREO

Notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus quod quidam miles nomino Drogo de Monte Aureo, dedit Sancto Martino Majoris Monasterii, medietatem unius coliberti nomine Vitalis, quem communem habebat cum monachis. Fecit autem hoc consensu et auctoritate suae conjugis nomine Mahildis, ac filiorum suorum Hugonis et Rotberti, filiarumque Sciciliae, Eusebiae, Mahildis, Hamelinae. Testes vero qui affuerunt, subter inscripti sunt. S. Drogonis. S. Hugonis et Rotberti filiorum ejus. S. Amalrici de Blesi. S. Guillelmi de Rilliaco. S. Gualterii filii Mathei. S. Odonis frater Fulcherii. S. Hugonis filii Hainrici. S. Hugonis Chaeberti. S. Durandi hominis Guascelini. S. Rainardi vicarii.