Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 76

None
Datierung: 1069 01 22

CYROGRAPHUM DE FILIA CONVERSAE, LIBERA FACTA.

Notum sit fratribus nostris scilicet monachis Majoris Monasterii quod Otbertus qui fuit major Sancti Martini, tenuit quandam terram, apud Cedentem, de Sancto Martino, propter quam etiam ipse erat servus Sancti Martini. Post mortem autem illius, uxor ejus Maria Conversa, cum de filiis suis non superessent ei, nisi unus filius et una filia, caeteris mortuis, rogavit domnum abbatem Bartholomeum, ut ei filiam suam liberam faceret, ut eam posset nuptum dare libero homini. Quod domnus abbas promisit se facturum tali pacto, ut ipsa et frater ejus dimitterent Sancto Martino supradictam terram patris sui, propter quam etiam ipsi servi erant, ita tamen ut frater puellae servus remaneret, et ipsa si unquam nupserit servo vel coliberto in pristinam servitutem redeat. Venerunt ergo in capitulum nostrum mater cum filiis suis, et quia domnus abba non poterat adesse, jussu ejus et vice ejus confirmatum est a priore, cum assensu totius capituli hoc pactum, sicut superius digestum est; videlicet illa et frater ejus dimiserunt supradictam terram Sancto Martino solutam et quietam, et ipsa libera facta est pacto supradicto, fratre ejus in servitute remanente, nomine Gausberto, et ipsa autem dicta est Cecilia. Actum anno VIo domni abbatis Bartholomei, mense januario, in festivitate Beatissimi Vincentii martiris. Testibus istis: Gaulterio archidiacono; Viviano clerico; Ebulono fratre ipsius puellae de alio patre; Giraldo coquo; Odone coquo; Gausberto coquo; Johanne converso.