Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Le livre des serfs de Marmoutier, Nr. 73

None
Datierung: 958-987

DE AINARDO COLIBERTO LIBERO FACTO

Quicunque sibi debitum pro amore nostri redemptoris relaxat servitium, id sibi certus a Domino in aeterna beatitudino confidat remunerandum; remittitur enim illi, ipsa testante veritate, qui sibi debentibus non invitus sed sponte remittit. Pro qua re ego Airardus et uxor mea Hersendis Algerii filia, de cujus honore mihi videtur pertinere, quendam nostrum colibertum nomine Ainardum, pro redemptione animarum nostrarum et parentum nostrorum, ab omni jugo servitutis absolvimus, ita ut post hac liber permaneat, et in quamlibet partem mundi quadrifidi securus pergat, nullique nisi spontanea voluntate servitium reddat, nisi soli Deo cui jure omnis obaedit creatura, annuente Gaufredo comite, atque Adala conjuge sua, consentientibus etiam Algerio meae conjugis fratre, et Guarino privinno meo, et Marcalinia filia mea, omnibusque illius generationis quorum auctoritati hujus libertatis pertinet affirmatio. Si quis vero huic kartulae contraire presumpserit, omnipotentis iram habeat, et suae petitionis presumptio effectum non habeat.